CXLIV.- Laodiciam expugnat. [0581A]
Inde
revertens Laodiciam totis viribus aggreditur: sed naturae praesidio munita,
viro obstitit, cui nec ferrum, nec calybs, nec marmor, nec prorsus hominum
labor norant obsistere, Urbs ea, sicut hodie ex ruinis ipsius deprehendere est,
quondam nobilis, ecclesias, populum, opes, turres, palatia, theatra, et
hujusmodi quae habent aliae, inter alias cuncta habuit praeclara. Excipio
Antiochiam, nulla per circuitum urbs tanta priscae nobilitatis reservat
insignia. Columnarum ordo multiplex, aquae per abrupta ductus, turrium ad astra
eductio, effigies per compita excubantes, omnia pretiosa, ars et materia de
praeterita praesenti, de integra dirutae, de populosa desertae testimonium
perhibent, utpote [0581B] post tot soles, post tot grandines, opus adhuc
insigne. Hujus longitudinem terminant ad ortum tumulus, ad occasum mare: latitudinem
hinc inde planities: per circuitum aut murus aut ruina: infinitas populi nil
reformidans, ipsa caeteris gentibus formido: suo tempore multo aggere includi
sprevit, pauco munimine contenta. Sed
redeo ad tumulum, quod jam solum adversus hostes supererat munimen. Ille arduus
atque in vertice spatiosior cives receperat, qui dimissa planitie, illuc
confugerant bellici fremitus terrore perculsi. Arduitas ipsa vel sine muro
repelleret obsessores: quo tamen coronata, duplex robur adversariis objicit,
hinc artis, hinc naturae. His confisi claustris Graeci Tancredum exspectant
adventantem: at princeps bellum [0581C] et sciens et sitiens, aliquot
praemittit cursores, qui aut elicitos capiant, aut eliciant capiendos. Graeci
vero, ut semper vigilantissimi, adversus haec praecavent: quatenus nec
deprehendantur vagi, nec exeant provocati. Dementiae ascribunt portas egredi:
qui cum de turribus exclusos aspiciunt, inclusi tremunt. Ab hoc ipso princeps argumentum timoris accipit; et,
«Io! comites, exclamat: aggrediamur ovile hoc; videtis arduum, scitote vacuum.
Plenum est opibus, at sine viribus. Nulla est prorsus audacia militis,
qui non erubescit includi portis. Conscendamus aggerem, murus, dico, aut
securibus cedat, aut scalis.» Jubet princeps, accelerat miles, curritur ad
muros: malleus, ligo, securis, et hoc [0581D] omne genus ad portas fremit:
illae quamvis duplices, quamvis ferreae, non ferunt: tremunt quasi simplices ac
vimineae. Videns civitas ferrum, marmora caedere ictibus; quin ipsam
strenuitati naturam, diffisa claustris, ad arma vertitur. Molem saxeam de turribus pluit, nullum teli genus
jactu vacat, nemo intra moenia otiosus. Expulerat pavorem hostis necis pavor;
dumque effectus instat propior, efficacius repellitur causa efficiens.
Praeterea commoditas ipsa populum invitat: quippe de turribus saxa demittere
pronum est cuivis aetati ac sexui. Sagittae contra ad turres volant, quibus
saepe aut effoditur oculus, aut perfoditur manus. His decernitur vicibus; donec
exhaustae tam vires, quam pharetrae refici postulant: praesertim ferrum calybs
[0582A] dum portas frangunt, ipsa quoque nunc dissiliunt, nunc franguntur.
|