CXLV.- Raimundus comes Tripolim obsidet;
auxilium ab imperatore deposcit; captus Antiochiam cum opibus ducitur.
Sed dum sic pugnatur
annus transit, in quo tamen aliquando Raimundus comes Graecis opitulari volens,
repellitur: aliquando Turci principes disperguntur. Postremo laboranti
Hierusalem strenuissime subvenitur. Haec unus omnia operatus est, sic tamen ut
obsidionem non solveret Tancredus, illa semper incolumi. Ipse Persas, ipse Aegyptios, ipse Provincialem, ut
diximus, comitem debellavit. Comes ille mirae audaciae vir Tripolim obsidebat,
tot millia unus circiter 400 partim pedites [0582B] partim milites habens
Christianos. Eo fretus numero, colliculum urbi vicinum muro et turribus
munire coepit, quem etiam montem peregrinum, urbana quadam comitate, quod
commune erat, sibi minime usurpans nuncupavit. Illic residens, urbem proximam
crebris assultibus infestabat, nec minus urbani novum illud municipium pene
diruebant. Perquam rarissimus fulgebat dies qui sequestram planitiem utroque,
sive alterutro sanguine conspersam non videret. Adeo multitudinis opes alios,
alios paucitas inops ad bellum stimulabat: quoniam ubi rarus est bellator, ipsa
sua raritas animos accendit: ubi multus, dispendia cruoris facile tolerantur,
fitque voluptati horror bellicus. Sic recalcitrando castrum, et civitas,
diminutio popelli sui Raimundum [0582C] terret: eadem ipsum transfretare atque
a Graeco imperatore auxilium implorare compellit. Fert secum apocrypham illam
cuspidem, cujus supra mentio facta, inventorem suum per flammas temporales ad
aeternas transmisit; hanc, inquam, secum asportat Alexio munus. Remuneratur et ipse summopere, gratus quidem quod sua,
longe autem gratior quod seipsum obtulerit: eundo namque Jerusalem invitatus nescivit supplicare,
redux supplicat; inde, quanto ante fuerat surdior rogatus; tanto post fit
exauditior, rogans. Cumulat gratia concors odium Antiochia tam huic, quam illi inimica.
Remittitur ergo cum magnis, ut dixi, muneribus ad expugnandum hostem amborum
Marchisidam. Deliberant [0582D] intra homines: judicat qui sedet super Cherubim
in coelo Deus. Mittis Alexi Tancredo gazas, dum Raimundi biremes, donis tuis
refertae pene submerguntur; quae felicibus tamen auspiciis multa infelicitatis
loca praeterlapsae in hostilem fiscum ad portum Tharso proximum deferuntur:
nothis agitatae furentibus, inimicorum manus nequeunt declinare. Volante autem
ad aures principis fama, praecipitur comitem Graecasque opes Antiochiam duci;
eum, ad servandum; eas, ad spargendum. Nec tamen diu tenetur quidquid jubetur,
abjurat et jurat. Sicque adjurato claustra panduntur, alioquin vita comite
servando claudenda. Volvuntur caetera fortunae nutu, fit modo quispiam de
paupere dives, item pauper de divite
|