CXLVII.- Archiepiscopus
Mediolanensis cum comite Pictavensi contra Danisman superatur; redimitur Boamundus.
Tunc temporis
Anselmus Mediolanensis archiepiscopus, Willelmusque comes Pictaviensis contra
Danisman in Romania praeliati, archiepiscopus interimitur: comes vero vix
Turcorum manus evasit fuga lapsus; tandem vero pauper, inops, nudus ad [0584A]
Ciliciam confugiens, ubi ad Tancredum pervenit, Tancredum invenit. Omnium enim
bonorum opulentia cumulatur susceptus, qui omnium suscipitur egenus: exin
confortatus, ad montem peregrinum transit, illic qui Jerusalem eant, a comite
accipit comitatum. Ea tempestate Boamundi redemptio sollicitat populum,
praecipue Balduinum comitem, qui Tancredi praecipuus erat inimicus. Is monendo,
spondendo, increpando, Antiochenos pulsat, ut carcerem Boamundo aperiant.
Bernardus quoque patriarcha recens summopere nititur, quasi retribuens quod eum
de ipso carcere sublimaverit Boamundus: nec Tancredus tamen huic studio obviat,
licet Boamundi redditio prosperitati ejus obviatura videatur. Partim his, partim illis aspernantibus: Boamundus
[0584B] revertitur decem miriadibus Michelatorum . [0583] Reddit ei Tancredus
quod acceperat, et quod non acceperat: alterum quidem libens, atque alterum
coactus. Laodiciam, Mamistam, Adanam, Tharsum proprio sudore partas, reddere
cogitur, alioquin catenis et ferro mancipandus. Sic bonis omnibus, socia etiam
militia nudato, vix tandem oppidula duo supplici supplentur.
|