CXLVIII.- Bellum movent Assyrii, Edessam
circumdant, praelium committunt.
Interea
bellum movent Assyrii, vicinamque infinita multitudine Edessam circumdant.
Volat Antiochiam rumor: Boamundus opem ferre oratus non differt: transit
Euphraten, patriarcha cum eo et Tancredus, [0584C] Goscelinus quoque, qui tunc
temporis urbem regebat Maresium, et ipse transit, secum ducens quidquid virium
habet. Turci adventu Boamundi audito, Edessam dimittunt, abscedunt paululum
Martis avidi, sed dissimulantes: ea quippe astutia fugam simulant, ut fallant
advenas inconsulte secuturos: ut hi per nota ad tuta deveniant, illi ad
periculum per ignota; ut hi ad panem, illi ad famem; ut hi ad armorum
supplementa, illi ad detrimenta. Sic paulatim triduo ultra Carras urbem
eliciendo, alii fallunt, atque alii falluntur: donec ad flumen Chobar venitur
et transitur. Illi urbi belli dilatio Turcis jam sufficit; fugae obmissa
simulatione, bellum cient, bellum voce, bellum manu exercent: consummatum esse
de nostris putant, quasi transgressis fluvium [0584D] erepta sit fugae
libertas, fatigatis ex itinere vires. Nec longe a vero putandum est: sic est
actum. Christiani ternis agminibus incedebant, Boamundus dextra: sinistra et
parte et sorte comes Balduinus; ambo inermes, indeparati, improvidi. Tancredus
in medio paratus, providus, armatus; Turci antecedebant non longe quasi
praevii, prope habentes excubias quae statum omnem Francorum nuntiarent. Lucis
quadrans supererat, transierat dodrans, cum Franci castrametari incoeperant in
ordine praescripto. Ergo ubi quis paratus, quis non, ab exploratoribus Turci
agnoscunt: repente conversi, armatum Tancredum declinantes, hinc Boamundi, inde
Balduini [0585A] exercitum perturbant: neutri tegmina induere licet, nudo
capite pugnant et pectore. Antiocheni resistere nituntur, nudi nequeunt,
castris excedere coguntur. Illic hostibus circa sarcinas ambitiosamque
suppellectilem occupatis, nostri respirant: sero qua licet, bello se aptantes,
rerum damno salvant corpora, eas amittere lucrifacere vocant.
|