CL.-
Christiani fugam capiunt.
[0585C]
Obstabat fluvius reditui, unum duntaxat habens vadum, reliqui cursus ripas
prominentia sua impervias, illam quasi portam unicam vigiles observabant: ne
per eam genti exterritae refugium pateret. Igitur tentatores fugae dum pauci
sunt, vado arcentur: ubi multi, nequeunt arceri. Contemnitur edictum principis,
ubi populum conturbat formido mortis: rumpunturque claustra prohibita, cum
multiplicatur exundans turba. Sed et alii aliorsum a ripa ad ripam ligna
trajecerant, quibus pro ponte utebantur: custodes itaque cedunt coacti,
Boamundum excitant, custodiae vim illatam quaeruntur, fugam produnt, Tancredum
quoque jam excierat rumor, parant reditum ambo, derelictos se a populo conspicantes.
Aliis festinare libet ac praecurrere, [0585D] Tancredo subsequi ac morari: ipse
pro muro secuturis hostium telis opponitur, alii fugam maturant; ipse frenis,
alii calcaribus utuntur. Misertus est tamen plebi suae Deus. Turcis fugitur
ignaris, illos habebat sopor altus; dum fuga vigil calles supellectile ornat
pretiosa: abjiciunt vestes, papiliones, vasa argentea aureaque, et quidquid
grave est fugamque moratur: ipsa etiam vitae praesidium arma. Imber male
fecerat vias, pulverem in lutum converterat, equi et pedi lubrico, et caudae
sarcina tardabantur. Aderat Bernardus patriarcha, et ipse cum fugientibus
fugiebat, et mula ejus lutosa cum tardis tardabatur. Nemo eis instabat, instantes tamen strictis [0586A] ensibus, arcubusque
intentis infinitos videre videbatur. Quam turbatus erat a timore oculus ejus,
non minus interiore exterior! Igitur consortes fugae rogans rogat: «Audite,
filii, audite patrem, abscidite hoc quod a puppi pendet remigium, non modo
cursum non moderans, verum etiam tenens; abscidite, inquam, non erubesco in
tempestate hac jumenti tergum premere decurtati, dummodo levati; abscidite, sic
peccata vestra Deus abscidat, ego autem abscissoris omnia absolvo.» Multi
obseratis auribus transeunt, timor caecus aures obserabat, ne minis alium
miserebat, adeo sua singuli affligebantur miseria: jam rauscerat clamando, cum
a milite confuga, tandem remedium accipit, remissionis tamen praescriptae
commercio. Absolvuntur scilicet [0586B] duo in facto uno: miles a noxa,
jumentum a cauda; miles dum caudam metit, in benedictionibus seminat, metit
quoque de benedictionibus: dum ei patriarcha ore et corde et dextra benedicit.
Messor itaque cum simul et caudam et benedictionem messuisset, ad usque Edessam
exinde sociat, cum eo currit cui facultatem currendi reddiderat ereptam.
|