Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • CLII.- Boamundus revocat Tancredum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CLII.- Boamundus revocat Tancredum.

Videns Boamundus omnia adversari, Antiochiam revertitur, moxque de statu principatus sui in commune tractare disponit: Tancredum revocat, cui cum partiatur curas, apprime necessarium: vocatus ille nil pigritans adest, qui nihil unquam pigritando [0587A] fecit. Habita itaque intra beati Petri basilicam concione, Boamundus sic orditur:

«Magna opus est, o proceres, hac in tempestate providentia, quam si negligimus, perimus. Invaluit contra nos gentilitas, vias nobis circumcirca obstruxerunt Graeci et Turci: geminas totius orbis opulentissimas exasperavimus potestates; Constantinopolim et Persida. Oriens nos per terram territat, occidens vero et terra et mari: nam ut alia omittam, Arthasium hactenus Antiochiae clypeus fuit, modo arcus intendit, modo in nos acuit sagittas: nos pauci sumus, et tamen semper de paucis fimus pauciores: valde imminutus est numerus noster, ubi unus est amissus comes Edessanus. Proinde vigilate, considerate attenti, quid in tanto rerum cardine sit agendum; [0587B] ego quod sentio breviter exponam. Expetendae sunt nobis vires transmarinae [ al. transalpinae], Galliarum populi concitandi, audacia illa aut nos liberabit, aut nulla. Utimini me, me, inquam, hoc in negotio ministro; ego pro salute vestra non recuso laborem, gratissimus est mihi meus ille labor, per quem vobis paretur quies

In his desinit et sedet; surgit Tancredus, et ab his incipit.

«Prudenter atque manifeste expositam, o proceres! audistis tam robur hostium, quam infirmitatem nostram, originem quoque ac finem, causas et remedium. Pulchre, bene, recte super his disseruit dominus princeps noster Boamundus, nec dedignatus est morbo medicinam quaerere se offerre ministrum. [0587C] Verum, o proceres! quorsumnam istud? an in nobis non est qui mitti possit? nisi is elongetur, qui potius longe positus fuerat acclamandus. Circumdante caulas luporum agmine, praesentia pastoris opus est non absentia; ille praesens periculo se opponit, canes incitat, praedones arcet, gregem liberat; idem, si absit, cessat latratus, crudescit rapina: ipse quiescit, grex dissipatur. Valde et merito socordiam meam increpabit auditor, ubi sonuerit Boamundum abiisse, mansisse domi Tancredum. At fortasse in verbo illo tentatus sum: ut quid animi habeam, audito eo, manifestem. Palam est voluntas mea, non reprimo aestuantem. Hoc pro salute communi periculum mihi expostulo, tutus aggredior, pro munere amplector: [0587D] utque petitio assensum impetret, coram Deo polliceor sedulitatem in obsequio, celeritatem in reditu; ac ne qua forte ingenium meum crapula turbet, latice contentus, vinum nesciam, donec reducem me Antiochia excipiat. Subinde etiam fas mihi esto sub iisdem tegulis biduanam agere quietem; ante vero nefas. Haec meis si jusseritis onera libens humeris imponam: gravioribus ultro onerandus, si graviora imposueritis. Objicit Boamundus: Magna res est de qua agitur, magno volumine tractanda, severae vix cuiquam personae impenetrabilis. Propositi est nostri graves excire potestates: hoc non cuivis hominum contingit, non potest gravia movere nisi gravis, magno opus est flatu, ut possit quercus alta radicibus evelli. Non audient Tancredum: [0588A] vix, ah! vix, utinam Boamundum audiant, qui ad exsilii laborem vocandi, nunc placida composti pace principantur. Quapropter de caetero jam, ne cujuspiam temeritas dispositioni meae occurrat, ire proposui: non est mutabile, stat fixum, solvendum est votum, quod mea fecit ferro compedita devotio. Absolverunt me beati Leonardi suffragia, ego votum visitandi eum, aut praemoriar, aut absolvam




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License