CLVI.- Antiochiam victor revertitur. Apamiam
circumdat. [0589C]
Victor itaque
Tancredus Arthasium recipit: ea munita, Antiochiam revertitur; confortata
spoliis infidelium fides, imo quasi a mortuis resurgens expergiscitur, renovato
principe gaudet fortunam renovari: ipse etiam accipitri conformandus, cui
negata diu volandi licentia, longus carcer animos tabefecit; ea demum reddita,
si missi ad rapinam primos impetus fortuna juverit, in desiderio sunt secundi,
visaque gruum caterva, tenentem vexat, [0590A] opportune, importune super
volitans. Ardore pari Tancredus inflammatur, ubi nactus victoriam, spoliis
Calepti ditescit. Jamque Laodiciam novam aggressurus, monetur veterem
multiplicatis bellatoribus fulcire: ipse Apamiam reliquo exercitu circumsepiat;
factumque est ita. Repondit Tancredus Graecis vicem, qui castrum castro
opposuerant, nunc contra ipse Castrensibus Castrenses obfirmat: Apamiam vero
non plurimo, sed strenuo milite circumdat, quasi morti addicto et ipse
addictus. Prope Sysara, prope Haman, prope Raphania, prope alia complura tam
oppida quam urbes, omnia minis plena et hoste fremiscunt. Obsident ergo
Christiani urbem unam, Christianos vero urbes multae; annonam qui quaerere egent
nequeunt, nisi bipertito exercitu; [0590B] pars altera maneat, altera exeat:
sic divisi periculum declinant, quod vix sufficiant congregati. Deo sunt haec
ascribenda, non viribus humanis, palam pro Christianis Christus dimicat.
|