Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • CLVII.- Summa Laodicensium necessitas.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CLVII.- Summa Laodicensium necessitas.

Nuntiatumque ei de Laodicensium suorum penuria, quod data pascendis ipsis alimenta defectum minarentur: in proximo aut ingressuram fore cererem, aut egressuram manum bellatricem. Ingressum autem prohibebat magnus hostium numerus, qui per compita insomnes excubabant. Turbatus nuntio princeps (noverat enim quia sola fames urbes asserit, nescit plebes jejuna timere) in partes varias animum fundit: anne habendum postponat habito, an habitum habendo. Durum est multum [0590C] labore partam Laodiciam abdicere, grave Apamiam ex facili parandam dimittere: nam quasi impossibile constat esse, ut et hoc faciat, et illud non omittat. At virtus quae sola res impossibiles ad possibilitatem redigit, virum confortat: monet petentibus opem cursim succurrere, mansuros ad castrorum regimen milites sic hortari: «Eia, Christi martyres! parate fundi atque fundere pro eo sanguis; constantes estote: bene coepistis, bene consummate: non vos terreat paucitas vestra; non est victoria in numero, sed in Dei virtute

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License