V.- Partem exercitus Boamundi quae nondum flumen
transmiserat, aggrediuntur Graeci.
Igitur Boamundi exercitus, qui adhuc citra fluminis
ripam alteram pigritans, Tancredum praemiserat, Graecos in fugam versos
prospiciens, moras solvit, fluvium alii tranant, pars remigare docta cymbas
traducunt, alii utriusque ignari, equorum caudis pro remigio utuntur: sicque
brevi spatio tota illa multitudine transvecta, quasi 600 restabant
transvehendi; non milites, non armati, non qui vel in hostem ruere, vel ruentem
repellere potuissent; vulgus inerme, nisi si quos armatos aut senectus
debilitasset, aut morbus. Tunc Graeci qui [0497B] missi fuerant Latinorum
insidiari vestigiis, locum nacti ut sanguine ferrum imbuerent, irruunt in
relictos, seu lupi pastore orba et canibus ovilia trucidantes. Fit clamor, moeret ripa utraque, hinc et inde nec
querelae desunt nec gemitus. Hi dolent de mora, illi de festinantia: hos
pudet, quia non datur invadere; illos magis, quia evadere non licet, piget.
Tancredus interea adhuc fugientibus Graecis instans, sequentium instantiam
celeri cursu accipit nuntiatam: neminem resistere, succurrere neminem, armatos
ultro fluvium remigasse, inermes citra, ipsos jam fere quasi mordicus
dissipatos. Haec ut piissimo et ad omnem promptissimo strenuitatem duci
comperta sunt, haud secus ab aliis ad alios se convertit intrepidus: quasi
nacta praedam [0497C] lea, si quas ex adverso paratas, relictis catulis,
insidias respicit, e vestigio ad praedonem versa, praedam siccis faucibus
relinquit.
|