VI.- Quos, in flumen insiliens Tancredus fugat.
Reversus igitur ad flumen Tancredus, remige spreto,
gurgitem insilit, equo navis, equo remigis obsequium supplente: segnis quippe
mora visa est viro, et cognata timori, si dum navigium pararet, parantes sequi
milites exspectaret. Quapropter sicut praescriptum est, praeceps fluvium quasi
campum ingreditur: aquae vero cursu rapido exceptum submergunt; at mox ripae
alteri redditur illaesus. Simili quoque remigio commilitonum acies, quae
domini praeeuntis vestigia sequuntur, utuntur. [0497D] Graeca phalanx
perterrita Tancredi simul adventu et nomine; id enim unum utraque personabat
ripa, caedi metuens, caedere desistit, ad consuetum fugae praesidium studio
redacto. Fugitur per abrupta, per avia, per omne quod victis promittere
latebras, victoribus accessum negare videbatur. At victor nihilominus
fugientibus instabat, illius magis sanguinem sitiens, quem per inaccessibilia
pes raptabat fugacior: nam vertere faciem nemo victus meminerat, nisi si quem
genibus victoris supplicare fuga coegerit deprehensa: adeo intepuerat calor,
resederat rabies, spes tota ab armis in pedum velocitatem transierat. Itaque
arcus projicere, pharetras [0498A] solvere, peltas demittere, thoraces exuere,
summum ad vitam supererat solamen. Quocirca multus et multa politus arte,
grandi redemptus aere, diutino tractus molimine, labor vias, labor invia
pariter ditabat. Victrices opperiens manus sine pretio, sine certamine omnia
rapturas: nec defuit tamen qui ea tolleret, quive sequeretur audito Tancredi
nomine turbam fugientem. Quoniam quidem caedi praedictae superstites relicti,
hi, inquam, quos praesidium superveniens liberaverat, sine ordine fugientes,
sine ordine sequebantur; oneratos vacui, armatos nudi, lassos expediti: plurimi
etiam in servitutem ducendi, ruptis nexibus absoluti, suos versa vice nexores
nexuerunt. Alii dum erepta sibi requirunt spolia, et raptoris projecta
inveniunt et sua: fuerunt etiam qui [0498B] dum praedicta quaererent, quaesita
invenirent, inventa sustulissent: abjiciebant sublata, ut tollerent potiora.
Sive autem alieno onere, sive suo, nullus castra non suffarcinatus revisebat.
|