Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • VIII.- Alexio imperatori Boamundi et Tancredi adventus et victoria nuntiantur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII.- Alexio imperatori Boamundi et Tancredi adventus et victoria nuntiantur.

Interea imperatorem Alexium aut hac aut simili narratione nuntius exploratum missus, perturbat reversus: «Boamundus Wiscardigena Adriaticum transivit, etiam Macedonia potitur. Illius vires saepius jam expertus es magnas, at praeteritas hodiernae non minus superant: quasi passer aquilae collatus superatur. Olim quippe ei milites Normannia, Longobardia pedites suggerebat: Normanni, qui vincerent; Longobardi, qui numerum augerent, in bella trahebantur: horum populus, alter belliger, alter venerat ministrator. Ut autem ambo belligeri; [0499B] tamen duo tantum, et de duobus pauci. Ad haec conducti pretio, coacti edicto, non ultronei, non gloriae avidi militabant: nunc contra gens totius Galliae excita, totam quoque Italiam veniens sociavit. Ultra cisque Alpes ab Illyrico usque Oceanum nulla est regio quae Boamundo arma negaverit. Milites sagittarii, funditores prae multitudine sua nullum turbae imbelli locum in exercitu reliquerunt. Cismarinus panis armatis non sufficit: ab ipsis terrae cavernis erutus, nedum plebs inermis ab otio se et copia ad laborem et inediam transferret. Omnes armati, omnes bellici, omnes laboriferi, quicunque Wiscardigenae castris famulantur. Adde Wiscardidas Tancredum et fratres Willelmum Robertumque [0499C] Poenis leonibus audaciam similem tam cognatione generis, quam belli studio Boamundi germanam. Quorum neminem, ut quondam ipse, cogit: sed transfretavit omnium supplicatione coactus. Unde raro abrumpi poterunt, quos voluntas una, par intentio, studium idem in concordiam foederavit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License