XI.- Boamundi casum occulte gemit Tancredus.
Tancredus, his auditis, Boamundo condolet, sibi fimet,
quippe proximum videns parietem accensum, [0500D] suo non dubitat imminere
incendium. Itaque animo volvit, studet, recogitat qua via praeterire, quibus
artibus fallere, quibus viribus dolos perfidi regis valeat punire. Confert
autem hinc vires, inde dolos, hinc audaciam, inde potentiam: hinc milites, inde
divitias: hinc paucitatem, inde multitudinem. Quid struat? dimicet? at
potentior hostis: supplicet? at inexorabilis idem: transeat? at pelagus
intersaevit. Videns ergo Francos duces implicitos donis, Boamundum dolis, se
angustiis, sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: «Proh scelus! ubi
fides? ubi prudentia? O hominum corda! hujus perfidum, illius improvidum: hujus ad
nocendum impudens, illius ad cognoscendum imprudens. Exiit homo ad divitias nomine filii elicitus, patris visceribus
amplectendus. [0501A] Venit ad regnum, invenit jugum. Venit ut sublimior
fieret: alium vero coactus est sublimare, factus ipse humilior. Nimirum fraudis
ignarus, blanditiis credidit fraudulentis. At jussus est, exercitu relicto, cum
paucis praecedere quasi turbae sarcina absolvendus. Nonne hoc vel solum
suffecerat, ut inique spingos ambages solveremus? illa una determinatio, si
mens non laeva fuisset, et excluserat insidias, et clauserat vias. Itum est
tamen comitantibus paucis, quasi praesidio fuerint manus inermes non armatae.
Nam quid de ducibus Galliae dixerim, quibus ipsa sua multitudo non modo jugum
hommagii subtrahere, verum etiam rebelles quosque debuerat subjugare? Miseret
me hominum, pudetque quos tamen ipsos sui nec puditum est, nec [0501B]
misertum. Videre jam videor rei exitum, cum absumptos sumptus poena, penuria,
poenitentia sequentur. Poenitebit utique cum se viderint ad injusta cogi, et
gravari coactos, et non posse erui gravatos. Tunc, inquam, poenitebit: sed quis
poenitentiae locus, ubi correctioni nullus? nam quae jam ultra restat
correctio? Nunquid abjurari poterit quod semel juratum est? nunquid sui juris
esse poterunt, qui se alieno sponte subdiderunt? nunquid liberi, qui venditi?
nam uter justius servit, qui ipso se venditore emitur; an qui praedonis
violentia vaenum producitur? Merito igitur poenas dabunt futurorum securi,
praesentibus contenti.»
|