XII.- Ad
Alexium fugit accedere.
[0501C]
Tancredus his Boamundi conquestus casum, Alexii tegnas, Galliae jugum; hoc effugere,
illum solari, illas punire sapienter decernit. Constantinopolim igitur veniens,
non sicut caeteri declinat ad regem, non classica praemittit, non tuba intonat,
clam transit. Nam exuto milite peditem induit; quatenus vestis rustica
dum Tancredum tegeret, Alexium falleret. Itaque naulo, remige, borea velum
urgentibus, refugit a tergo Europa, Asia festinantibus occurrit. Wiscardides interim nautas ad remos invitat, et ipse
remo Hellesponti versat cerula. Nec mora puppis optato infigitur
littori festinantium votis brevitate itineris suffragante. Asiana igitur
potitus arena, Marchisi filius habitum nomenque resumpsit jam tutior: sicque
ducibus caeteris Nicaeam [0501D] proficiscentibus, comes additur. Boamundus
vero Thracium littus nondum reliquerat, rogante Raimundo Sancti Aegidii comite
moratus: quem morari quidem et intercedere ea compellebat necessitas, quod rex
praescriptus comiti legem qua caeteros praecedentes obligaverat, subsequenti
imponere volebat. Comes autem longe jucundius sibi esse respondebat mortis
compendio hanc conditionem praecidere: atque definienda valde ei necessarius
erat Boamundi accessus. Igitur ubi Alexius ab exploratoribus suis Wiscardidam
clam transfretasse cognovit, elusum se dolens, a praesentibus exigit absentem;
eorumque dolo imputat, quod suum Tancredus sapienter evaserit. Praecipue in
Boamundum oculi retorquentur, quos faciebat ira novercales. [0502A] Illis
itaque fulminantibus, simul intonante minas gutture, velit nolit, Boamundus
jurat se Tancredi manus regis hommagio redditurum: alioquin nec manere tutum
fuerat, nec exire
|