XIII.- Boamundo legatos mittit.
Dum haec agerentur, Tancredus milites duos Atropium et
Garinum Constantinopolim remittit, qui Boamundi moras increpent, quique
Turcorum bella nuntient adventare: nisi maturaverit, ejus spes cassandas fore,
quippe sine eo hostibus superatis: quod nec ignorante Alexio potuit nuntiari. Quapropter ad
se nuntios vocat, cum eis de domino suo acturus, et quasi novum aliquid suae
metu praesentiae extorturus. Legati vero cujates et cujus, et ad quid missi
essent rogati: Normannos se a Tancredo [0502B] ad Boamundum eliciendum missos
esse securi respondent. Videns autem rex nihil mussare intrepidos, dimittit
impunitos, quorum poenam videbat sibi inutilem futuram. Cum ergo haec tum a
legatis, qui redeundo praecesserunt, cum a Boamundo qui secutus fuerat,
Tancredus accepisset: neque dictu facile est, neque creditu quam aegre tulerit,
quantumque vigilantiam suam aliena somnolentia indoluerit deceptam: nec
cohibere flammas potuit fornax accensa, rumoris rapidi turbine ventilante,
undantes. Quapropter fertur intrinsecos gemitus praesenti effudisse querela.
«Heu! caecas futuri mentes mortalium! quas, cum visae sibi fuerint consummasse,
tum de integro incipere oportet. Frustra [0502C] prudentia, ubi invida
adversatur fortuna: sicut contra; cui numina favent, frustra adversari.
Provisum satis mihi esse putaveram, nihilque loci segnitie neque socordiae
relictum. Munera spreveram, solus aufugeram,
fefelleram excubias, evaseram insidias, quod vix affectare, mihi fuerat
efficere concessum. Proh! quantum erat hostem per laqueos illaesum transisse, quos
etiam insontibus evadere non licet illaesis? Videram viros nobiles, alios
ducum, alios regum progeniem ultroneo regna exsilio mutasse, venisse pacificos,
loca immania, regna barbara venientibus inclinasse; non terram obstitisse, non
pelagus. At simul ad id, quo triformis chymera monstrum crudelius non fuit,
ventum est, nullus fuit pegasus qui expediret implicitos, nullus [0502D] qui asportaret
attonitos. Omnes quasi sub domina hasta transire, omnes omnia quae jurare jussi
sunt, coacti sunt. Ut ad me redeam, exactorem districtum meritus,
districtissimum verebar ultorem; unde tanto vigilantiorem me qui eruerer esse
oportuit, quanto ultionis zelus in me major exarserat, inde erat quod castrorum
regimen adhuc, et meipsum abjeceram, dum ne inclinarem, ut alii, et liberius
iras ulciscerer aliorum. Nam quid de homine queri attinet, qui in eam quam
abruperam compedem me redegit? cui nexuisse suum, nisi etiam meum necteret
colum, non sufficit: quem invidisse felicitati meae forsitan os negat; verum
illud jusjurandum de fonte invidiae manasse, et lippis patet, et exitus probat.
Ipsius quidem in dubium venit, majorne
pigritia, [0503A] an imperitia in hunc me conjecerit dolorem. Quippe magna
utraque, et utraque prosperitatis meae noverca. At coactus in perniciem meam
juravit, quasi his verbis invidiam dissimulet, indignationem mitiget, excuset
factum, absolvat actorem: hac vero, ut innocentiam praedicent; moras tamen
innocentes non faciunt, nec morantis somnos a crimine defendunt. Verum esto;
salvabo votum, redimam perjurium, mei, inquam, mei periculo redimam alienum.
Elusus sum, sed non mea incuria, superatus; sed alterius debilitate: captus,
sed cognati liberatione. Profecto hujus victor certaminis, odium, si vixero,
efferasse dolebit, nec meruisse concordiam. Nam pro levi duco irritum facere,
quod non ultro jurare appetiverim: sed dictante tyranni violentia subjecerim
[0503B] invitus: praesertim cum promissi illius observantia damnum sit
publicum; contemptio autem commodum generale.»
|