XIV.- De obsidione Nicaeae, et primo de ducibus
obsidentibus. Godefridus Bullio.
Sed jam his quae aut quaestus est, aut quaeri potuit
Marchisides evolutis, respiret paululum ipse; dum obsidione Nicaeam cingere,
dum castra metari, dum nomina, genus, moresque principum, quibus urbs ea
oppugnata cessit, recolere libet. Haec enim hujusmodi sunt, ut et laudibus non
obvient praescriptis, et ministrent scribendis. Igitur clariores famae duces, a
quibus alii, non qui ab aliquibus Martiatica receperunt, hi fuerunt: Dux
Godefridus, senis Eustachii Boloniae comitis filius, cui dignitatem ducis
[0503C] nomenque Bullio idem qui eum miserat, dederat. Est autem Bullio in
Lotharii regno oppidum, adjacentis caput ducatus, a duce avunculo Godefrido
sene juniori relictum. Junioris hujus nobilitas multis polluit virtutibus
cumulata cum saecularibus, cum divinis. Divinis, largitate in pauperes, erga
delinquentes misericordia. Porro humilitate, mansuetudine, sobrietate,
justitia, castitate insignis; potius monachorum lux, quam militum dux emicabat.
Nec minus tamen ea quae saeculi sunt, noverat tractare, praeliari, ordinare
acies, armis ecclesiam propagare. Primus aut in primis ferire hostem,
adolescens didicit, juvenis assuevit, senex non destitit. Adeo belligeri
comitis et comitissae religiosissimae [0503D] filius, ut etiam ab aemulo
conspectus, audire mereretur: ad belli studium, ecce pater; circa Dei cultum,
ecce mater. His ducem praeditum moribus innumeri
bellatores ad praedictae urbis moenia primum prosecuti sunt obsessorem.
|