XVII.- Urbs redditur. Alexio sistitur Tancredus. Verba
Tancredi ad imperatorem.
Postquam obsessi obsidentium vires auctas, suas
exspectatis diu subsidiis destitutas viderunt, simul territi quod Raimundus
comes, quia ultimus moenia foderat, acrius suffossa funditus quatiebat, urbem
eo tenore reddunt, ut quam rem emere sibi non licet, liceat saltem perdere
illaesis. Placet utrobique conditio, sicque ad imperatorem mittitur. Imperator
autem felici illo rumore impertitus, et munimen mittit, et ipse missos usque
sinum, qui vulgo Sancti Georgii brachium dicitur, sequitur. Inde munita [0506A]
urbe, Boamundus per pacta foedera, per junctas dexteras, per hommagii fidem
adjuratus, ad eum navigat, secum, sicut promiserat, Marchisidem reducens. Ubi
ejus hommagio Alexius magis terrefactus quam tutus, multo dejectior quam
erectus, exaggeravit iram, non impetravit reverentiam. Nam velut
divino oraculo instructus, metiebatur vir prudens illos qui deinceps secuti
sunt rerum exitus. Regni Graecorum non longitudinem immensitate sua
Hierosolymitanum attingere. Tanti spatii urbes a Turcis captas, Christiano
cultui fore mancipandas. Porro Graecis ereptas talibus non oportere reddi
tutoribus. Francos esse qui hujusmodi tutelae soli sufficerent; alioquin urbes
et oppida restitui Graecis, id esse restitui Turcis: se simul duobus dominis,
[0506B] scilicet reipublicae et regi Graeciae famulari non posse. Haec animo
volvens vir providus, fertur regias aures simillima huic implesse querela:
«Cognatus sanguis Boamundus tua impulsus potentia, huc me, o imperator, impulit
retransire. Si promissa tua, si munera, si familiaritas me cepissent, non
deerant aditus per quos irrumpere licebat. Caeterum ubi ea displicuerant,
frustra mihi tuus placuisset accessus. Haec attendens operam dedi, qua te
praeterirem liberior, vigili cura liberatum tua me huc violentia retrusit invitum;
quominus tibi confidendum noveris, si quid hodie pepigero coactus. His te
praemonitum, sequentia quoque attendere oportet. Ecce ad id ventum est, ut
cognati foederis sacramentum absolvam. Verum ea lex aderit media, [0506C] ut te
Hierosolymi petas adjuvante, stet foedus mox casurum, cum eorum aut successibus
invideris, aut infortunia non levabis. Absit vero ut aliquando fidum me habeat,
quisquis ab eorum fidelitate discesserit. Si ergo dominari desideras, famulari
stude, de Tancredi certus obsequio, ubi Christi exercitium certificaveris de
tuo. Omnium minister, tibi quoque pro omnibus non abnuo ministrare. Summam
autem horum compendiosus sermo diffiniat. Qualis antecedet tua erga Francos
devotio, talem meam Graeci erga se exspectent secuturam.» His de arcano
pectoris prudentiae tabernaculi, sapientiae domicilii fonte derivatis, laudatur
animus qui et tam fideliter pro republica intercedit, et tam constanter nec pro
[0506D] domestica timet, nec a justitia recedit. Tollitur clamor Gallicus,
Graeca quoque murmura meritum non abnuunt favorem
|