Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Radulfus Cadomensis
Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana

IntraText CT - Text

  • XVIII.- Ipsius petit tentorium. Indignatur imperator.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII.- Ipsius petit tentorium. Indignatur imperator.

Postquam Alexius viri mentem videt pecuniae contemptricem, neque aureo sicut caeterorum posse vinculo irretiri, quia eum post se nequit trahere; trahentem sequitur, et sermonibus consonat dictitatis. Jungunt dextras, stomachante tamen intus Marchisida, extra vero torvis luminibus crudescente. Celebrato ritu quem, ad haec foedera principes observant, invitatur Tancredus, ut quidlibet a rege petat, nullam passurus de petito repulsam: aestimabatur enim aurum, argentum, gemmas, pallia et his similia petiturus, necessarium viae subsidium, [0507A] et avari animi blandimentum. Spretor pecuniae, sublimitatisque regiae animus aemulator, vulgaria temnit, quem duces alii oblatum prae onere honorem recusarent, illum affectat, et solum de regalibus ait praeplacere. Erat namque regi tentorium, quod arte simu, et natura mirabile duplicem spectatori jactabat stuporem: ad haec urbis instar turrita atria, camelos viginti gravi sarcina non fraudabant, capacitas conveniendae multitudini opportuna; apex tantum caeteris praeeminens.

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.(VIRG., I Bucol.) Hoc ergo magnanimi Wiscardidae mentem munus unicum capit, hanc sibi destinat aulam idoneam; onus quidem inutile praesenti, sed signum haud ignobile [0507B] futuri. Quo comperto, Alexius sic fertur aestuasse ad petentem sicut olim Delius ad Phaetontem; nisi quia illic paterna pietas trepidabat, hic saeviebat indignatio hostilis. Phoebus ingemiscebat de periculo filii, Alexius super animo sublimi. Phoebus filium ad salubriora optandum hortatur: «Alexius sic optatum negat, ut post negatum his increpet: Ergone, Marchisides, confert se mihi, regalia petendo insignia? sordent vero ei communia, nisi singulare meum in toto orbe affectet palatium? quo impetrato, quid restat ultra, quin capiti diadema meo detrahat, suo imprimat? at puto desunt ei atria congestos satis explicitura clientes, neque tantae militum copiae intra septa valent concludi domestica. Itaque regia petitur, quae suis dimensionibus immensa, [0507C] domino sufficiat magnifico. Ut autem cedat ei petita, ubi muli, ubi muliones, aptum tantae moli vehiculum? nimirum hanc adepto relinquitur, ut ipse pedes impositam quasi numina sequatur. Recolat vero asino se dissimulanti, fuisse damno leonis exuvias: quibus indutus ut terreret, meruit rusticum sentire terribilem. Quo admonitus exemplo ne affectet mei umbra nominis terrere ignaros, ne demum cognitus pateat Tancredus. Metiatur se autem modulo suo ac pede, sarciat sibi pro se tentorium; hujus vero spem omnino deponat. Quod si irasci pergit de repulsa, floccipendo iras, et quantum iras, minas. Jam enim magis magisque mentem hominis stolida mihi ambitio reseravit. Donec [0507D] tacuit, philosophus credi: insanus autem, os ut aperuit, meruit. Eia igitur quidquid fraudis, astutiae, irarum ac furiarum habes Marchisida, in meum ventila caput: excipio ardentem: Ego nec hostem mihi te dignor nec amicum.» Haec Alexius ira simul et astutia dictante profatus; partim dissimulabat timorem, partim tumorem atrocissimae bilis leniebat. At Tancredus quasi jacosae illius imaginis imitator ultima de multis verba arripit nullique libentius unquam responsurus, ait: «Hostem mihi te dignor, nec amicum. Ab his digressum est, neque ultra congressum




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License