XIX.- Ex ipsius manibus se eripiunt Tancredus et
Boamundus.
Tancredus ad littus redit, ubi parato remige, [0508A]
fortuna simul et vocatur et adest. Transfretat nihil morans, is cui adeo
ingratum nihil quam mora. Boamundus autem paulo tardior egressus, regias fere
exspectavit et incurrit insidias: sed latenter edoctus, vertit se ad fugam,
alioquin ad catenam. Deinde regis nuntius reclamans, revocans secutus est
egressos: verum donati rude, extricati nodis, procellis emersi; rursus iisdem
nolunt exponi turbinibus. Sordet revocatio absentis, cujus praesens contempta
est persona, neque adituri summi regis cunabula, Herodis audiunt perfidiam
revocantis. Immissave aratro manu, lumina non reflectunt, semel quam sit illa
reflexio damnosa experti. Sed et illae quarum altera cahos Sodomae respexit;
altera Treïcio conjugi est respecta, emersos ad lucem rursus prohibent tenebris
immergi. [0508B] Tot admoniti exemplis, omnia haec visi sunt sibi evadere
tormenta; dum hunc unum praetercunt tortorem. Igitur longo morarum tractu
afflicti Latini duces, taedia vincunt, necessariisque justa sibi ac vectoribus
jumenta onerant alimentis: nam media quae fertilitatem submovebat sterilitas,
per dies plurimos transeuntibus occurrebat; nullo frugis solatio inopiam
levatura. In cujus confinio Solymannus rex Turcus opperiebatur venturos,
quatenus ignaris incurrerent providi, famelicis opulenti, fessis alacres,
languidis robusti. Consultum est vero quasi divinitus fideli populo, ut victualium
copiam per incultam solitudinem traduceret, quae vecta, suos quodammodo veheret
vectores
|