XX.- Exercitus Christianorum in bivio dividitur.
[0508C]
Sed cum penultima circa exitum illius ariditatis
transiisset dies, pene fortunae ludus suum illum favorem a Christicolis ad
Mahumicolas convertit, et in partes Tancredi ausa est nimium. Nam
redintegrato sicut soliti erant quotidiano, vel, ut ita dicam, quotinocturno
calle, secta est in bivium via, et exercitus Christi factus est biviator.
Plurimorum opinio errorem illum industriae deputavit; quo terra genti
opulentius serviret diffuse spatiosa, quam stipate contracta. Huc accedebat
quod casus idem Normanniae comitem, Boamundumque Tancredumque seorsum a turba
diverterat, quasi ut unigenae uno consilio unam patriae suae gloriam
praerogarent. [0508D] Alii vero non ultroneum sed casuale, nec tam praelusum
quam invisum fuisse, ipsis qui diverterant, divortium asserebant, sane
miserantes fortunam, et lenientes invidiam: quae quidem sententia his suffulta
firmior stabat praesidiis, quod praememorati duces domitis plebeculae non
amoverant sarcinam, quod alienigenae militiae comitatu gaudebant, quod suam
denique, quae maxima aberat, non praemunierant
|