XXI.- In mutuo occursu acies Latinae et
barbarae concurrunt ad arma.
Igitur ubi Normannorum vexilla minas belli Turcis
denuntiant (nam Tancredus impiger morem suum praecurrendi obtinens, primus et
conspicere et conspici maturaverat). Dispositum est [0509A] utrobique, ut
a fluvio, qui medius discurrebat, velociores tardos arcere debuissent. Coeperat
autem crepusculo vesper cedere, cum Latinae barbaraeque acies mutuum
compererunt occursum. Expensa itaque nocte instanti ad mediam in quietem, a
media in laborem: pars fidelis promptior, mane circa horam primam ad ripas
praescripti fluminis praevenit infidelem, ubi vix metator sedulus prima
infixerat castra, cum: Ecce hostis! ecce hostis! et ingeminatur acriter, et
occurrit audacter. Armantur qui armandi venerant; at qui armati, in bella
feruntur: retunditur sagittipotens manus, nunc perfossa lanceis, nunc ensibus
decisa. Retunditur, inquam, ut quae prima fuerat, in mediam referri; quae vero
media, prae tutela fieri cogeretur. Cum igitur eo [0509B] usque Normanni fugientibus
institissent; densati cunei vires resumunt, et qui modo fugaverant, ipsi in
fugam sunt conversi. Interea
Normanniae comes et Boamundus duas tantum, singuli suam, instruxerant acies:
jamque gradatim alacres praelium inibant. Instantibus itaque Turcis, contraque
Christianis subvenientibus, magna vi hinc et inde certatur: nihil arcus, parum
lancea, ensis plurimum agit. Turcos sua numero carens numerositas defendit;
nostros autem loricae, scuta et galeae. Multum cruoris utrinque funditur, plus
barbari: illius quidem non cessat strages; at tanquam recidiva hydrae capita,
ubi pauci occidunt, innumeri succedunt
|