Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
XXIV.- Acriter resistit Tancredus. Porro Tancredus ex adverso castrorum latere hostes debellabat, qui tentoria dirimentem conscenderant tumulum; unde facilius laedere, difficiliusque [0510D] laedi potuissent. His, inquam, uno et rapido incursu dejectis, vir fortis occupaverat ascensum, multos adorsus, paucis adjutus. Boamundo enim invito quin prohibente, res coepta vix comites aliquot elicere impetravit; ideo autem prohibente, quod exercitus hostilis diffusus nostrum quadam theatrali specie circumsepserat, ex omni parte necem significans inclusit. Quamobrem Christianorum providentia, aestuantibus juvenum animis ad congressum egressum negabat, ne forte paucorum temeritas rei ordinem turbaret universum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |