XXV. Et ipsius frater Willelmus, hostes
caedunt.
Willelmus tamen Marchisides, dum fratri metuit, sui
non meminit, qui nec revocantem Boamundum, nec hostilis vires multitudinis
veritus, fraternae fieri [0511A] comes ardet audaciae. Oh! facto miser atque
beatus eodem, qui in mortem ruit, ad vitam transiturus! nam repulsa, ut
praescriptum est, a tumulo turba, non tam cesserat, his quorum praesenserat
gladios, quam quos frustra timuerat secuturos. Igitur ubi quot, non quos fugerit
respicit, numerum librans, nec animus redit: acrior quippe cujus laborem dolor,
dolorem pudor cumulabat. Irruunt itaque primi arcubus projectis, audacius
strictis mucronibus saevituri. Quibus quidem jam non putabatur haec pugna, sed
poena: nec adversus hostes confligendum, sed tanquam de capitalium rerum
condemnatis, ultio secunda. At vero numeri parvissimi robur maximum, muralem
contra objectat audaciam, non si vel rex ipse Solimannus cum omnibus suis
copiis [0511B] in eos saeviat cessuram. Fit fragor; hi lanceas vibrant, illi gladios, ut dictum est, stringunt.
hi pectoribus loricas, loricis scuta, munimen adhibent; illi peltas. Horum
pugna a summo descendit; illorum ab imo nititur. Illos pudori mistus dolor
stimulat; hos ceu in specula stantes, tot urgent stimuli, quot spectant oculi. Aliis ergo
loci situs, armorum commoditas, quin ipsa sua paucitas praesidio erant: aliis
ad incommodum cuncta, etiam in qua confitebatur, pluralitas. Enimvero
ascendenti Turco fraxinus objecta eminus obviat, casuroque similem vi tactum,
impactum facile aut conficit aut dejicit. Confectus autem dejectusve unus, plures dum rotatur, parili impetit
ruina. Uno tamen cadente, ut fit in numero ingenti, mox plurimi subeunt,
rursusque his plurimis [0511C] alii item plures; sicque factum est, ut qui in
furore, in indignatione, in contemptu bellatum venerant; prius ipsa sui ruina
aggerem aequarent quam calcarent: contraque numerus Christi nec minutus est nec
laesus. Adeo cuspis fraxinea largae prodiga opis, usum simul utrumque et scuti
supplet et gladii. Quid contra haec mucro? Mucro, inquam, cujus est proximum
caedere, remotis parcere; immergi cominus, minari eminus; utque paucis ejus
facultatem includam, cujus licentiae pares habet terminos longitudo, evaginatus
minari poterat, laedere non poterat vel emissus. Unde comperiens utpote experta
acies fracta in audaces, tutam non esse audaciam: jam non ultra viribus contra
vires decernere satagit, [0511D] artes arcusque quos abjecerat resumens. Quod
si ut primo coeperat, pedem pedi, manum manui, umbonem umboni conserere
aliquandiu inarsisset, profecto magnanimi saevae strages huic collata
succumberet; id tantum solatii objectura, quod ipsa unum, haec saevas omnes
suos habuerit bellatores.
|