XXIX.- Et cum eo Robertus comes Flandriae.
Obviat his hasta metuendus, et ense
RobertusFlandrigena, effrenique volans ad praelia cursu,Damna morasque levat,
dum quam ultimus hauserat aure?Primus inardescit pugnam impinguare
cruore.Obvius ergo fugae, pertransit in usque fugantes,Quaque videt densas
acies fervere sagittis,Et stridere minis; ibi fervere stridere tendit.Incurrunt
Turci in comitem, comes acer in illos: [0513C] Flandrensesque fere numero, et
virtute phalangesIgne pari accensae; pede, strage, fragore sequuntur.Sternitur
arcitenens acies, sparguntur et arcus.Rumpuntur pharetrae, calcantur ut alga
sagittae,Peltae, thoraces quasi stamina linea ad enses,Sarcina sunt tectis, et
non tutamina Turcis.Sic comes armipotens Gallorum terga sequentes,Rursus terga dare:
et versa vice pectora GallosVertere compellit; numeroque carentia primumAgmina
sub numerum sternendo necando reducit.At Turci nec ulla quidem, nec multa
rependunt.Vulnera, spes quorum ferratae nescia calcis,Tota retrosuadae de
verbere pendet habenae;More tamen patrio fugiens quo vulnerat arcus; [0513D]
Sed tremebunda metu ferit, et non laedit arundo,Tantus ad internas pertransiit
usque medullas.Papae! quem genuit Flandrensis flamma tremorem!Dum comes
indomitus domat hostes, densaque spargitAgmina; sparsa secat, secta obruit,
obruta calcatMagno magnanimo comite stipatus Hugone.Nec cessat strages, donec
socia arma fugatosExcipiunt; nectuntque moras, arcentque fugantes.En iterum
viresque novas animosque recentesCongressusque manus avidas, et caetera ad usumCongrua
bellorum, nova cuncta recentia nostriInveniunt, multaque licet jam caede
gravati,Accipiunt acres, et reddunt acriter ictus, [0514A] Rollandum dicas
Oliveriumque renatos,Si comitum spectes hunc hasta hunc ense furentes.
|