XXXII.- Hugo Magnus subvenit duci et cum
Raimundo comite montem superat; Terror invadit Turcos.
Sed cum Magnus Hugo diverso praelia tractuAggressus,
montis latus ex facili superassetPervium, et hoste vacans: mox nec juga, nec
via praecepsDeprensos inhibent, quin laxis cursor habenisRaptet equus, refugos
per plana, per ardua Turcos.Hinc igitur comitem, inde ducem fugiente
catervaHostili, comes accelerat metuens RaimundusNe sibi neve suis desit qui
dimicet hostis:Hunc suus, hunc alii pedites, equites comitati [0515B] Belli
ductorem, legionum dispositoremTanto ditabant numero, munimine, signis:Ut credi
posset absentum nullus abesse,Qui meriti fuerant credi, nullum superesse.Ergo
formidans ne formidabilis essetPraecidendo metum, rupto petit ordine bellum.Si
furor Ideas quercus ad littoris imaSigaei rapiat, tremat omnis proximus IdaeEt
mons et vallis, lateat sub pulvere Phoebus:Si lucem demas galeis aut frondibus
addas:Hic status, haec species, similis fremitus, tremor idem.Turba sodalis
erant comitis, turbaeque sodalisQui fragor attonitas Turcorum ut perculit
aures,Atque oculos fulgor: totam occursare paventes [0515C] Europam, nullo
duce, consule, rege relicto.Primo stant dubii mox ut Raimundica cuspisObvia
quaeque rotat, colliditur, et subit ensis:Tunc nec Arabs jaculo, nec fidit
Turcus in arcu,Sed nec equus frenum, nec equum via, nec fuga gyrumSenserunt,
adeo fugere est sperare salutem.Ergo Cylix Tharsum, nemora Aetheritanga Coatrae,Antiochena
Syrus, Sidonia moenia Phoenix,Artasium Jacobi, turres Elamita Calepti.Praeterea
innumerae notas sibi quisque latebrasDiffugiendo petunt, sine more, sine ordine
gressus.
|