XXXIII.- Duces, hoste
disperso, versus Antiochiam metantur; Tancredi audacia.
Triumphato,
caeso, disperso hoste; victore reverso, [0515D] ditato, jucundato; via solitum
revocat viatorem, quo jam tutior, eo diffusiorem. Duces turmis pedestribus
Antiochiam versus gyro prolixiori, sed facili cultam planitiem metandam
provident, provisamque metantur. At Tancredus nemorum devia, montium ardua,
Cylicum flumina praetervolanda eligit, qua ad praedictam urbem semita
accelerabat directior. O bellatorem stupendum, cui voluptati labor, cui
securitati bellum, cui otium difficile, cui facilis quaevis difficultas, cui
postremo nihil dulce nisi fuerit sudore conditum! Stupeamus interim hominem qui
nunquam stupuit, eique metuamus, quia nil metuit. Papae! quaenam haec est
audacia, imo amentia, Tancrede? Antiochiam praedaturus centum [0516A] sociare
loricas contentus es: arcuum tuorum numerus vix ducenti; in his millibus Syriam
oppugnas? Paucos adhibes: supple numerum, multus
est hostis tuus, multi adversum te gladii, hostis tuus plures armat populos quam
tu viros. Ut te patrocinandum vocent quae adversarium exspectant oppida et
urbes paucos ducis custodes. Surgat, quaeso, surgat in quintuplum summa
municipum; ne saltem custode vacet numerositas municipiorum, alioquin vocatus
tutor non sufficis tutelae; ut singulis plebibus singulos distribuas
assertores. Praesertim urbs Antiochia munita armis, stipata armatis, assueta
bellis, superba triumphis: dominando insenuit, dominari non novit. Moderare
praecipitis cursum animi, et sapientis cujusdam viri sententia pro freno
[0516B] utere. Dux ille et miles, quid
ducis, quid militis refert expertus. Sic ait, et priusquam incipias, consulto,
et ubi consulueris, mature opus est facto: Quod consulere, ad ducem; quod ad
militem, agonizare referendum est, etiam simplicibus quibusque palam est:
verumtamen, vel alter utri utrumque vel utrique alterum: imo utrique et hoc et
illud saepius incumbit: et te quidem utriusque nominis accendit gloria, sed ab
humiliori superbiam tanto petis incautius, quanto a sublimiori efficacius
impetrasses. Miles flagras intrepidus appellari: eoque prudens fueris, ut
imprudens furere dicaris; dumque levem hanc emis auram; projicis vitam, perdis
operam, lucraris invidiam, incurris infamiam. Redi ergo ad te, reduc te in
ducem, prius consule, et ubi consulueris, [0516C] explica cohortem; alioquin
namque, cum ventum in pericula fuerit, sero consules, cito fatisces; voles
consultus venisse in praelium, non in consilium praeliatus.
|