XXXIV.- Tharsum obsidet; insidias parat.
Hac simili et forsitan dicatiori revocatione Tancredi
aures obtundente, ipse in aspidem surdam obduratus, vel ut incantatores
excludit quos habet monitores: quin et coeli flammis, tigride feta ocior
Bythiniam transvolat, Tauros montes, Buteoti valles; has Baritis, illos polo
contiguos, percurrit. Cilicia potitus, Tharsum
obsidet. Indignatio Turcis, exsultatio Graecis, exhortatio Armenis, stupor
universis. Ea namque tempestate Turcis dominari contigerat, Graecis
famulari, Armenis montium arduitate tueri [0516D] libertatem. Sed eminus tamen
conspecta urbe, admiratus fastigia turrium, spatia montium, superbiam domorum,
tentare vires properat incolarum. Igitur dispositis insidiis ubi . . . . . S .
. . . . tis quae providenda erant provisa sunt: praemittuntur arcitenentes
Marnys Turcopoli, aliquot tamen loricatis suffulti nostratibus, hi
praestruuntur, abstractis per pascua armentis, quo ordine, quo diffusio
diverterat, ne ruituri per praedam hostes, et ante deprehendant insidias, quam
deprehensi ipsi dent poenas. Dictum et
factum: praedones emissi, volant, suburbium populantur, cooperto simulato metu,
qua jussi fuerunt recursant. Urbs excitat quidquid armorum, quidquid virium
habet, post vestigia immittit; interim vix [0517A] numero portarum custodiae
paucos relinquente. Igitur accelerant hi, accelerant illi capti ab. . . . Mox
igitur qui fugiunt, ad salutem: qui fugant, ad necem; qui fugiunt ita vincunt,
qui fugant ut vincantur. Interea fieri
dum. . . . . . . instatur. Fugientem instans crebro perfodit, succurrens
velocior, contraque lancea fugiens dum se. . . . . instantiam ferre nequit,
convertitur; et subvertit, has ludente fortuna vices aliis evasum est, aliis
supervasum. Dato igitur a speculo signo, vallis gravida armis palam fundit quos
conceperat armatos, ac primo quidem fremere incipiunt hastilia praeferrata,
moxque in silvam surgunt quercus et fraxinus, pari modo irruentibus galeis,
clypei succrescunt, post loricae, postremo et equites et equi Cadmeo semini
ortus simillimus, [0517B] quos ubi audax comperit Turcorum rabies, ultro
conversa torridam more suo emittit urbem ferratam ante, post alatam.
|