Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
LV.- Mira Christianorum fiducia. [0531D] Dura haec nimis et tristia, cum subito gravia gravibus cumulantur, succedente Piscibus, Ariete, vere hiemi cujus temporis herba Medorum Persarumque equos bello redintegrat. Improvisi adsunt Turci, numerus multus, et vires ad praelia paratae. Prope jam aderant, die eadem aut subituri moenia, aut castra irrupturi, cum rumor praenuntius advolat, qui rem, ut erat, pandit Christianis. Addit etiam more suo, et de magnis majora loquitur. Hinc exciti Latini proceres obviare parant, quod tamen difficillimum, imo quasi ob vitae taedia in mortem ruere potuit aestimari. Nam de tanto numero, de tantis militum qui urbem obsederant copiis, vix 200 [0532A] corrogantur, in equis obviam profecturi. In his tamen asini bona pars supplent vicem equorum: nam forte equos, gens nostra nil tale veriti, longe miserant frumentatum. Igitur tam exilis numerus adversum quindecim millia, sicut ab his qui adfuerunt didici, ad pugnandum egreditur: mira audacia! saeclisque omnibus praedicanda! in procinctu hoc duces fuisse memorantur Godefridus, Boamundus, Blesensis Stephanus: ii cum ad eum venissent, quem corrupte vulgus pontem Ferri pro Farfar nuncupat, visis ultra procul hostibus, non restant ut timidi, transeunt ut timendi, praecedit Boamundus, subsequitur Godefridus, in subsidio est Stephanus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |