Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
LVI.- Hostes aggrediuntur pauci et fugant. [0532B] Monticulus trans, et prope pontem in planitie exstat, sub ipso exspectant nostri, per ipsam quae amplissima est Turci advolitant: prospexerant enim nostros a longe, mirati qua fiducia gens tam modica pontem transmearent. Illa autem transmeatio tam prudens quam audax, magnum incussit terrorem hostibus, nostrorumque paucitatem, plurimae multitudinis opinione cumulavit. Ideo Turci cum appropiant substant, metuentes ne mons praescriptus paucos ostenderet, multos absconderet: ipsum hoc simulantes Christicolae. hastas vexillis armant, singula singulis aptantes, quasi tot abderent agmina, quod proderent vexilla: moxque nihil cunctati, erectis hastis, tali hostes perturbant impetu, ac si falconum turba fulicas impetisset. Surgit pulvis, sonant [0532C] arma, ungulae perstrepunt, clangunt buccinae, oculi caligantur, aures vacant, corda hostium stupent, ut plura timeant e latebris surgere Francorum millia, quam viderint vexilla. Dictu mirabile et tanquam a fide alienum! terga quantocius vertunt, multitudo tanta, paucis de Christi numero amissis, majore in his Gunano comite Britannico, qui animis furentibus, uno contentus socio, Persarum exercitum primus invadere praesumpsit. Illius mihi juxta pontem in via longo tempore post ostensus est tumulus, quantum licuit, ut gentis est pietas, saxo et cruce decoratus. Sed adepti victoriam Franci, fugam persequuntur, brevi tamen instantiam longam prohibentibus equitum raritate, equorum [0532D] tarditate, utrorumque inedia. Referunt ad castra signum victoriae 700 caedis exercitae capita: prius tamen praedicto comite, sociisque martyrii, prout res tulit, consepultis. Illa, si memini, luce haec facta sunt, qua Latinorum gens ventri et carnis edulio studiosus indulgent, cinere vertices in crastino aspersuri.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |