Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
LVIII.- Multi duces ab obsidione recesserunt. Abscesserant interea ex castris exosi taedio comites Blesensis in Cyliciam, Laodiciam Normannus; Blesensis Tharsum ob remedium egestatis, Normannus [0533C] ad Anglos, spe dominationis. Angli ea tempestate Laodiciam tenebant, missi ab imperatore tutela; cujus fines vagus populabatur exercitus, ipsam quoque cum violentia irrumpere tentantes, in hac formidine Angli assertorem vocant praescriptum comitem, consilium fidele ac prudens. Fidei fuit fidelem domino suo virum, cui se manciparent asciscere, jugo Normannico se substraxerant, denuo subdunt, hoc prudentiae, gentis illius fidem experti et munera facile redeunt unde exierant. Igitur Normannus comes ingressus Laodiciam, somno vacabat et otio; nec inutilis tamen dum opulentiam nactus, aliis indigentibus large erogabat: quoniam conserva Cyprus Baccho, Cerere, et multo pecore abundans Laodiciam repleverat, quippe indigentem [0533D] vicinam Christicolam et quasi collacteam: ipsa namque una in littore Syro et Christum colebat, et Alexio serviebat. Sed nec sic excusato otio, praedictus comes frustra semel atque iterum ad castra revocatur. Tertio sub anathemate accitus, redit invitus: difficilem enim habebat transitum commeatio, quae comiti ministrare Laodicia veniens debebat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |