Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
XCIX.- Discordiae origo. Ad hujus odii fontem recurrere libet, quo minus aestuantis impetum fluenti derivantes miremur. Dum adhuc Antiochia Galliae principibus clausa resisteret, [0554C] Boamundi atque Raimundi ministros media intercurrit discordia. Frumentatum utrobique missi, annonam simul inveniunt et pugnam; ferro ceres dividitur, sauciant tanquam territae ambae partes, saucii populus uterque domum revertuntur. Viso famularis turbae sanguine principes turbantur: et si quando similis occurrerit casus, sauciorum animos ad talionem accendunt: in castris tegendum fore ignem praecipiunt, extra turbine rapido flammas suscitandas. Jussum hoc aures patulae libenter admittunt, quas difficile erat revocare prohibitas. Ubi ergo exinde major alterius partis turba minori alterius onustae obviasset, depositis illico oneribus victualium, onerabantur colla procellis alaparum; sicque editior viribus, spoliis gaudebat: impar autem [0554D] aliis non sibi desudasse lugebat spoliatus: qui alterutri linguae consonabat, modo cum ea verberabat, interdum pro ea innocens verberabatur. Narbonenses, Arverni, Wascones, et hoc genus omne Provincialibus: Apulis vero reliqua Gallia, praesertim Normanni conspirabant. Britones, Suevos, Hunos, Rutenos et hujusmodi linguae suae barbaries audita tuebatur, et hoc quidem extra muros.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |