Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CX.- Proponitur fabricanda aurea Salvatoris imago. [0560D] Postquam fraudis commentor Petrus, quam meruit, poenam luit; denuo fit conventus, ut elapso cassatae inventionis gaudio, novum succedat solatium. Imago Salvatoris auro purissimo effigienda proponitur, ex populo Israelitici structura tabernaculi, quantae in his, quantae in illis fuerint expensae; devotio illius saeculi retrectatur, nec praeteritur merces incunctata, frequentes ex hoste victoriae; moneturque et pro amotis jam periculis Deo esse gratandum, et pro amovendis supplicandum. Hujus igitur exhortationis Arnulfus praedicator ipse auditores suos quocunque volebat inclinabat. Marthranensis autem episcopus homo paulo rudibus eruditior, et pene sine litteris litteratus prope astabat, ut expleto sermone benedictionis insigne super populum [0561A] dextram extenderet: hos penes duos jus fabricae consistebat, reliqui omnes oblationibus insistebant. Itaque brevi opus magnum consummatur, quod nisi sedula excudisset instantia, massa informis Jerusalem perferretur: nam tertii jam mensis labor in quartum exierat, cum poenitet morarum principes, pudet quoque circa oppidulum via intermissa, tandiu excubasse.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |