Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CXXV.- Machinarum effectus artibus eludunt obsessi. Quae vulgo soliva, quasi quia per solum vadat, [0569A] nuncupatur trabs fissa latus alterum enervat, quippe laevo parieti pro fundamento subjecta. Laesa ergo pedem alterum machina stat immobilis, procedere invalida, retrocedere indignata, astare contenta. Ecce iterum dolor et vetus ex usu et novus ex casu: renovata est desolatio, cicatrix vetus. «Bene, inquiunt; spes quoque lenta fuit; si quidem inviti credidimus, a quo post creditum laedendi fueramus; en exitus quem praesagae ab exordio mentes augurabant.» Inter hos tamen gemitus, falcata acie armatur pertica, ad secandos funes calybs efficax, quorum nexibus implicitae de muris minabantur trabes. Horum igitur excisionem, illarum mox comitata est solutio, solutionemque ruina: dextimae sinistimaeque turris solatium cessabat, quarum remotiusculam [0569B] Tancredus, propiusculam comes Normannus fundae balearis turbine dissolvebant. Suapte causa sollicitae acclamantem non audiebant viciniam. Praesertim Normannica tam nocentior quo propior, ideoque odiosior facile jam succubuisset impulsibus: sed objectae tormento paleae ruinam differebant; latebant enim post saccos moenia, ut jam non tremerent ad marmor volans. Erant itaque labor multus, fructus minimus, planctus plurimus, risus nullus. Sed quos ad risum lacrymabilem non moveat sacerdos bellicus, cum fatiscente militia, ille delicatus ordo in albis et stolis scalam vehentes, flentes vehendo gemerent, flendo psallerent; et haec quidem gestatio et opus erat, et sermo, sed sermo magis. Tuncque prae labore militaris torpebat virtus, [0569C] visu insolito experrecta. Redit ad muros, pium illud Kyrie eleison comitans; illud, inquam, et ab imo pectore egressum, et ad summi aures judicis efficaciter progressum. Exaudivit enim Dominus clamorem contritorum, neque ultra sustinuit perfidorum blasphemias. Qui divisit mare Rubrum in divisiones, et eduxit Israel per medium ejus: modo solatus est desolatos suos, atque ubi jam spes exciderat vitae, aditum reseravit victoriae: nam multa expertis, at frustra caetera: flumina quoque qua licet placuit imitari, ut vel sic clamidatam possent arcem exuere. Sitire cruorem arundo solita jam flammas vomit, non jam, inquam, exstingui aut exstinguere sitiens, sed accendere furens, emittente [0569D] cornu spicula, tellurem putes versa vice in coelum fulminare: ideo ferrum candens aera ab imo in sublime dissecat, dum pennae subsequentis remigio adjuta flammivoma cuspis paleas simul perfodit et accendit, cujus incendii vires ejusdem artis tutela non ferens: cedunt flammis qui nec jaculis ante cessarant, nec balistis. Vacuos igitur civibus muros, scalae hostibus mox replent applicatae: sed et pontis instar trajecta palma, cives hostibus continuat, lignum saxis, murum machinae: hac quoque ope in urbem repit juventus avida manibus pedibus a procellis in portum tranans.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |