Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CXXIX.- Templum spoliat. Stabat in excelso simulacrum fusile throno,Scilicet argentum grave, cui vix sena ferendoDextera sufficiat fortis, vix dena levando.Hoc ubi Tancredus prospectat, «Proh pudor! inquit,Quid sibi vult praesens, quae stat sublimis imago?Quid sibi vult haec effigies? quid gemma? quid aurum? [0571C] Quid sibi vult ostrum? nam gemmis totus et ostroMahumet redimitus erat, radiabat et auro,Forsitan hoc Martis, vel Apollinis est simulacrum:Nunquid enim Christus? non hic insignia Christi,Non crux, non sertum, non clavi, non latus baustum:Ergo neque hic Christus, quin pristinus Antichristus,Mahummet pravus, Mahummet perniciosus:O si hujus socius nunc affore, ille futurusJam meus hic ambos pes supprimat Antichristos.Proh pudor! arce Dei potitur conviva barathri,Vernaque Plutonis, Deus est operi Salomonis.Corruat ergo citus, jam dudum corruat iste; [0571D] Statne superbus adhuc quasi nos quoque sorpserit ipse?»Vix jussum fuerat, videas jam stare peractumMilite nil jusso complente libentius isto.Abripitur, trahitur, dirumpitur, obtruncatur.Materia carum, sed forma vile metallum,Ergo diffictus de vili fit preciosus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |