Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CXXXII.- Urbis populatio; hostes victi animos colligunt. Interea belli fremitu resonante per urbem,Conveniunt illuc spe caedis hic, ille lucelli:Mox alios alios rapiunt sua quemque voluptas.Ergo calybs, ferrum, cedrus, aes, cupressus, electrum,Robur portarum, decor, et SalomoniacarumFracta ruunt, latebras produnt, bello patefiunt: [0572D] Quid latitasse tibi Christi scelerate negator,Quid prodest divi portas clausisse palatii?Mille licet claudas aditus, lateasque sub ipsisMille tamen clausis, aditus per mille traheris:Ecce fugam probitas, audacia nacta timorem;Quo pecus ore lupi fracto populantur ovili,Strage pari gentem patefactam Gallicus ensis,Exilis numerus secat innumerabile vulgus,His jugulare senes, illis avellere parvos,Multis cura fuit, gemmatas exuere aures.Caede tamen visa, caesoribus advolat ultor,Mox quoque caedendus: numero sine et ordine milesInstar ab occulto conciti examinis antro;Quod vel aqua pastor, vel fumo exire coegit [0573A] Exsilit, irrumpitque aditus quod cuique repertum,Aut frons, aut aures, aut nares, caedit hiulcum.Sic ubi cognatae latebras solvere ruinae,Spicula mille volant, et mille volant quasi vernaeGrandinis; ira sudes, numerus non colligit enses.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |