Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CXXXIX.- Tancredus oppidum Bezan munit. At Tancredus semper se transiens, semper de bono melior, semper Deo sublimante humilior: [0578C] quamvis opum adeptione templalium prae caeteris abundet; sub rege tamen novo militat, nec jugum indignans, nec solitudinem expavescens: in id enim summe miles militem redegerat haerentem abiens; ut congregatis omnibus, vix ducentae loricae Hierusalem tuerentur. E quibus Wiscardides circiter octoginta sibi ascitis, uberes praedas et frequentes undique corradebat, praedones ab urbe vigilanter arcebat, ditator civium, hostium pauperator. Ea nimirum sollicitudo virum impulit ad munimen oppidi quod nunc Bezan, olim Bezamis legimus appellatum. Locus ille ab Hierusalem remotus, non saxo, non palo, non aggere munitus: squalore suo terrebat indigenas, advenis nihil blandus. Nam praeter [0578D] caetera, populi frequentia circumfusi jam obsidebat innocuum, nocentem obsessura multo frequentior. Verum id ipsum providerat audacia viri, et quemadmodum venator nemus, aut dumeta auceps, noverat unde major praedae copia deberet avelli. Igitur Bezan vallo utcunque circumducto vestitum, caetera per circuitum municipia spoliat, arata disjungit, jugum a bove ad rusticum transfert, claudit mercibus vias, urbibus portas. Quibus plagis Caiphas afflicta, quamvis mari et turribus septa civitas, fatiscit tamen: primo quidem tormentis balearibus obruta, mox per funes, per pontes, per scalas immissos mucrones passa.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |