Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CXLII.- Godefridi regis obitus. [0580A] Sequitur e vestigio miserrimus casus, quo Jerusalem non minori luctu affligebatur. Nam Gottifredus, rex optimus et timens Deum, capto mox Boamundo ex hac luce migravit. Erat enim jam annus unus evolutus ex quo regnare coeperat, cum ad obitum pervenisset. Qui tamen antequam praesenti luce caruisset, dum corporis infirmitate teneretur, ad se patriarcham Daybertum atque Arnulfum, caeterosque accersiri jubet, quibus ille: «Ecce, inquit, viam universae terrae ingredior. Modo ergo adhuc me vivente consilium inter vos habeatur, et quis vice mei in Jerusalem regnare debeat praevideatur.» At illi respondentes: «Nos, inquiunt, magis hoc in tua providentia ponimus, et quem nobis ad hoc [0580B] ipsum elegeris, ei procul dubio subdemur.» At ille: «Si, inquit, in mea dispositione statuitur, Balduinum fratrem meum ad hoc culmen suscipiendum idoneum judico.» At illi Balduinum audientes, continuo unanimiter consentiunt, laudant, eique jurejurando fidelitate firmata subduntur; quoniam illum virum liberalem pecuniae, studiosum militiae, affatu humilem, magnanimitate sublimem cognoverant. Haec quippe omnia natura ipsa, ut ita dicamus, in eo manu propria exsculpserat. Erat enim ille, sicut superius dictum est, in Rages quae et Edessa dicitur, dux constitutus ibique tunc morabatur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |