Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
CXLVII.- Archiepiscopus Mediolanensis cum comite Pictavensi contra Danisman superatur; redimitur Boamundus. Tunc temporis Anselmus Mediolanensis archiepiscopus, Willelmusque comes Pictaviensis contra Danisman in Romania praeliati, archiepiscopus interimitur: comes vero vix Turcorum manus evasit fuga lapsus; tandem vero pauper, inops, nudus ad [0584A] Ciliciam confugiens, ubi ad Tancredum pervenit, Tancredum invenit. Omnium enim bonorum opulentia cumulatur susceptus, qui omnium suscipitur egenus: exin confortatus, ad montem peregrinum transit, illic qui Jerusalem eant, a comite accipit comitatum. Ea tempestate Boamundi redemptio sollicitat populum, praecipue Balduinum comitem, qui Tancredi praecipuus erat inimicus. Is monendo, spondendo, increpando, Antiochenos pulsat, ut carcerem Boamundo aperiant. Bernardus quoque patriarcha recens summopere nititur, quasi retribuens quod eum de ipso carcere sublimaverit Boamundus: nec Tancredus tamen huic studio obviat, licet Boamundi redditio prosperitati ejus obviatura videatur. Partim his, partim illis aspernantibus: Boamundus [0584B] revertitur decem miriadibus Michelatorum . [0583] Reddit ei Tancredus quod acceperat, et quod non acceperat: alterum quidem libens, atque alterum coactus. Laodiciam, Mamistam, Adanam, Tharsum proprio sudore partas, reddere cogitur, alioquin catenis et ferro mancipandus. Sic bonis omnibus, socia etiam militia nudato, vix tandem oppidula duo supplici supplentur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |