Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Radulfus Cadomensis Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana IntraText CT - Text |
|
|
XX.- Exercitus Christianorum in bivio dividitur. [0508C] Sed cum penultima circa exitum illius ariditatis transiisset dies, pene fortunae ludus suum illum favorem a Christicolis ad Mahumicolas convertit, et in partes Tancredi ausa est nimium. Nam redintegrato sicut soliti erant quotidiano, vel, ut ita dicam, quotinocturno calle, secta est in bivium via, et exercitus Christi factus est biviator. Plurimorum opinio errorem illum industriae deputavit; quo terra genti opulentius serviret diffuse spatiosa, quam stipate contracta. Huc accedebat quod casus idem Normanniae comitem, Boamundumque Tancredumque seorsum a turba diverterat, quasi ut unigenae uno consilio unam patriae suae gloriam praerogarent. [0508D] Alii vero non ultroneum sed casuale, nec tam praelusum quam invisum fuisse, ipsis qui diverterant, divortium asserebant, sane miserantes fortunam, et lenientes invidiam: quae quidem sententia his suffulta firmior stabat praesidiis, quod praememorati duces domitis plebeculae non amoverant sarcinam, quod alienigenae militiae comitatu gaudebant, quod suam denique, quae maxima aberat, non praemunierant
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |