K. Bene intellego de eiusmodi oratione posse animos audientium ad
indignationem instigari. A. Nam, ut dixi, ex his
argumentationibus, quae ex personis aut ex negotiis veniunt, amplificationes et
indignationes nasci possunt. K. Possunt, ut certum teneo: sed quid
sit conquestio et quid efficiat et quomodo sit perficienda edicito. A.
Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. In hac primum animum
auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quae multis modis fit, ut
quae commoda perdiderit et in quibus incommodis sit, ut in morte filii amor,
spes, solacium, educatio, item quanta bona fecisset ei, qui tanta mala fecisset
sibi; item quam turpes res et inliberales adversarius profert; item quam
miserum vobis videretur, o iudices, si adfuissetis; item, dum bona speravi,
venerunt mihi mala. Item infirmitatis infelicitas conqueritur, item disiunctio
amici, parentis, filii, fratris, uxoris et suavium personarum; item quod male
tractetur ab eis, a quibus non conveniat, amicis, servis; item quam misericors
essem in illum. Nam gravitas
sermonis et auctoritas plus proficit saepe ad misericordiam quam humilitas et
obsecratio. Sed nunc habes de prima et maxima parte rhetoricae artis, id est
inventione: iam transeamus ad alias partes.
|