Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-36-Memini te, magister, post inventionem posuisse dispositionem, in qua praecepisti inventas res oratorem ordinate distribuere. Si haec quoque aliqua habeat praecepta, pande mihi. A. Non multa per se habet haec pars ad se solam pertinentia praecepta, quae non inveniantur in inventionis praeceptis vel elocutionis. Nam et haec rebus et verbis maxime prodest et ornamentum fidemque argumentationibus praestat et laudem orationi tribuit, cum omnia enim non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensanda et conponenda sunt, prout praesens ratio utilitatis aut decoris aut necessitatis exegerit. Sed quod ad verborum dispositionem pertinet, satis plene docetur, cum de elocutione tractatur: de rerum vero dispositione per singula membra orationis in inventionis praeceptis traditum est. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |