K. Iam nunc nos ordo disputationis ad
elocutionis deduxit inquisitionem, quae magnam causae adfert venustatem et
rhetori dignitatem: nec te ab huius tam facile excusas responsis, quam in
dispositionis te praeceptis eruisti. A. Non me excuso, sed tuas,
domine mi rex, licet tardo pede, non tamen tarda voluntate sequar
interrogationes. K. Primo qualis esse debeat elocutio aperi. A.
Facunda debet esse et aperta. K. Quomodo aperta? A. Aperta erit,
si uteris significantibus et propriis verbis et usitatis sine ambiguo, non
nimis procul ductis translationibus nec interposito hyperbato. K.
Quomodo facunda? A. Facunda erit, si grammaticae regulas servat et
auctoritate veterum fulcitur. K. Qualiter ad auctoritatem priscorum
potest oratio nostra pervenire? A. Legendi sunt auctorum libri eorumque
bene dicta memoriae mandanda: quorum sermone adsueti facti qui erunt, ne
cupientes quidem poterunt loqui nisi ornate. Neque tamen utendum erit verbis
priscis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi raro ornandi causa et
parce, sed tamen usitatis plus ornatur eloquentia. K. An magis ornatur
in singulis verbis vel in coniunctione verborum eloquentia? A. Utrumque;
nam et in singulis verbis et in coniunctione verborum decus orationis constat. K.
Si in utrisque constat, de utrisque dic. A. In
singulis verbis duo sunt, quae orationem inlustrant, aut si sit proprium verbum
aut translatum. In propriis illa laus est, ut abiecta et inconsueta fugiamus,
electis et inlustribus utamur, in quibus plenum quiddam et consonans inesse
videatur, in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. In translatis
late patet ornatus, quem genuit necessitas, inopia coacta et angustiis, post
autem delectatio et iocunditas celebravit. Nam ut vestis frigoris repellendi
causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et
dignitatem, sic verbis translatio instituta est inopiae causa, deinde
frequentata est delectationis et ornatus. Nam gemmare vites, luxuriare messem,
fluctuare segetes etiam rustici dicunt; quod enim declarari vix verbo proprio
potest, id translato inlustratur. Ea tamen transferri oportet quae clariorem
faciunt rem, ut est horrescit mare et fervet aestu pelagus. Nonnumquam etiam
brevitas translatione conficitur, ut telum manu fugit; inprudentia enim teli
missi propriis verbis exprimi brevius non posset, et quoniam summa haec laus
est verbi translati, ut sensum aperiat. K. An undecumque licet ducere
translationes? A. Nequaquam, sed tantum de honestis rebus. Nam summopere
fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos qui audiunt
trahet similitudo, ut dictum est «morte Africani castratam rem publicam» et
«stercus curiae»: in utroque deformis cogitatio similitudinis. Item non sit
maior translatio, quam res postulet, ut «tempestas litis», aut contra minor, ut
«aer tonat, ceu dormiens stertit». Est quoque pulchra translatio per
metonymiam, cum res per auctorem rei significatur, ut pro bello Martem et pro
frugibus Cererem: aut cum virtutes et vitia pro ipsis, in quibus sunt,
appellamus, ut «in quam domum luxuries inrupit et avaritia penetravit». Est et
synechdochica translatio pulchra, cum ex parte totum aut ex toto partem
significamus, ut pro tota domu tecta dicamus aut pro undis mare.
|