Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alcuinus Disputatio de rhetorica et de virtutibus IntraText CT - Text |
|
|
-39-K. Quid dicis de nobilissima, ut reor, rhetoricae parte, memoria? A. Quid aliud nisi quod Marcus Tullius dicit? quod thesaurus est omnium rerum memoria, quae nisi custos cogitatis inventisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiamsi praeclara fuerint, in oratore peritura. K. Suntne aliqua eius praecepta, quomodo vel illa optinenda sit vel augenda? A. Non habemus eius alia praecepta, nisi ediscendi exercitationem et scribendi usum et cogitandi studium et ebrietate cavenda, quae omnibus bonis studiis maxime nocet, quae non solum corpori aufert sanitatem, sed etiam menti adimit integritatem. K. Sufficiunt haec praecepta, si quis idoneus est ad haec inplenda; nam ut video tam ardua sunt sensu quam rara verbis. A. Etiam ardua et utilia. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |