K. Sed ordo meae interrogationis postulat, ut tua responsio ad
pronuntiationem procedat, quam quintam partem artis rhetoricae esse in
principio nostrae disputationis memini te dixisse, magister. A.
Pronuntiatio est verborum dignitas vocis sensibus accommodatio et corporis
moderatio. Haec enim in tantum excellit, ut etiam secundum sententiam maximi
Tullii indocta oratio laudem tamen consequatur, si optime proferatur, et
quamvis expolita, si indecenter pronuntietur, contemptum inrisionemque
mereatur, nisi forte tibi, domine mi rex, aliter videatur. K. Mihi
nequaquam aliter, sed huius quoque partis praecepta sequenda vel vitia cavenda
velim ut dicas. A. Primo exerceri debet vocis et spiritus moderatio et
corporis et linguae motus, quae non tam artis sunt quam laboris. Vitia quoque
si quae sunt oris, diligenti cura sunt emendanda: ne verba sint inflata vel
anhelata vel in faucibus frendentia nec oris inanitate resonantia, non aspera
frendentibus dentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim et
aequabiliter et leniter et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis
enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato
clamore vociferetur, vel ostentationis causa frangatur oratio, verum pro locis,
rebus, personis, causis et temporibus dispensanda est. Nam alia simplicitate
narranda sunt, alia auctoritate suadenda, alia cum indignatione depromenda,
alia miseratione flectenda, ut semper vox et oratio suae causae conveniat. Haec te praecepta ad pronuntiationis
laudem deducunt, et tibi honestatem et tuae causae fidem efficient.
|