K. Haec, venerande magister, iocunda esse et honesta fateor mihique
multum placabilia: sed, ut video et intellego, iugem exercitationem et
cotidianum usum postulant, et ad plenam consummationem nisi continua
meditatione et instanti exercitatione non possunt pervenire, sine qua nullam
disciplinam inlustrem esse puto. A. Ita est, domine mi rex, ut dicis;
nam exercitatio ingenium et naturam saepe vincit, et usus omnium magistrorum
praecepta superabit. Quamobrem inventio et dispositio et elocutio et memoria et
pronuntiatio usu acri et exercitatione intentissima convalescant; naturae enim
vicem paene obtinet consuetudo. Nam in arte qualibet exercitata consuetudo
confidentiam constantiamque procreat, sine qua nil ars proficit. Quid enim
timidis arma? Amet laudem iuvenis, magnumque esse sciat multis tacentibus solum
audiri; nam licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.
Discat ab adulescentia non reformidare ante multos loqui, ut eum nec metus
frangat nec ultra modum reverentia retardet, ut, dum omnibus oratoris sit
opibus instructus, animi quoque praestantia et oris fiducia illi non desit.
|