K. Quapropter, ut mihi videtur, illis
sermocinandi ratio, qui causis civilibus et negotiis saecularibus interesse
aestimandi sunt, mox a pueritia multo studio habenda est vocis quoque et
verborum exercitatio, ut ab ineunte aetate adsuescat vocis fiducia et verborum
copia et decenti corporis motu, ut sine formidine faciat in publicis
quaestionibus, quod cum consuetudine gessit in privatis. A. Vere
intellegis et optime prosequeris. Nam ut in castris miles, sic in domo orator
debet erudiri, ut quod solus exercuerat, inter multos facere non formidet. K.
Iam quoque necesse esse video, ut domesticus usus cavere incipiat, quod
publicus conventus detrahere possit. Nec enim inhonestis verbis inter suos uti
debet qui honestis inter alienos loqui desiderat, cum in omni parte vitae
honestas pernecessaria est, maxime in sermonibus, quia fere cuiusque mores
sermo probat, nisi tibi, magister, aliud videatur. A. Mihi vero
de hac re nil aliud videri potest, ac ideo consuetudinaria sermocinatione verba
sint lecta, honesta, lucida, simplicia, plano ore, vultu quieto, facie conposita,
sine inmoderato cachinno, clamore nullo prolata. Nam bonus modus est in
loquendo, tamquam in ambulando, clementer ire, sine saltu, sine mora, quatenus
omnia medii moderaminis temperantia fulgeant, quae est una de quattuor
virtutibus, de quibus ceterae quasi radicibus procedant virtutes, in quibus
animae est nobilitas, vitae dignitas, morum honestas, laus disciplinae. K.
Intellego philosophicum illud proverbium non solum moribus, sed etiam verbis
esse necessarium. A. Quodnam? K. Ne quid nimis. A. Est et
vere est in omni re necessarium, quia quidquid modum excedit, in vitio est.
Ideo virtutes in medio sunt positae, de quibus tuae venerandae auctoritati
plura dicere potuissem, si non disputatio nostra ad finem festinaret, et si non
superfluum videretur tecum de virtutibus agere, quem virtutum non tantum
scientia, sed etiam ornat efficientia.
|