K. Non tamen te, magister, prius dimittam calamum responsionis
claudere, quam mihi nomina et partes quattuor virtutum exponas, quas radices
aliarum esse virtutum dixisti. Paulo ante inter nos constitit, sermocinationis
exercitationem esse necessariam: in quo melius est habendum sermonis studium
quam in virtutum excellentia, quae utrumque et scribentibus et legentibus
multum prodesse valet? A. Prodest, ut dicis, domine mi rex, sed inter
utrumque coartor; nam succinta brevitas pauca postulat et res ardua plura
desiderat. K. Tempera te in utrumque, ne aut prolixitas fastidium aut
brevitas ignorantiam generet. A. Primo
sciendum est, quod quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter
aliud emolumentum expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem
amandae sunt et exsequendae. K. Has ipsas res magnopere velim
cognoscere. A. Hae sunt: virtus, scientia, veritas, amor bonus. K.
Numquid non has christiana relegio adprime laudat? A. Laudat et colit. K.
Quid philosophis cum his? A. Has intellexerunt in natura humana et summo
studio coluerunt. K. Quid tunc distat inter philosophum talem et
christianos? A. Fides et baptismus. K. Prosequere tamen
philosophicas definitiones de virtutibus et primum dic, quae sit ipsa virtus. A.
Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas. K.
Quot habet partes? A. Quattuor: prudentiam, iustitiam,
fortitudinem, temperantiam.
|