K. Quae est prudentia? A. Rerum
et naturarum scientia. K. Quot habet partes? A. Tres: memoriam,
intellegentiam, providentiam. K. Harum quoque definitiones
dicito. A. Memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt: intellegentia,
per quam ea perspicit quae sunt: providentia, per quam futurum aliquid
praevidetur ante quam fiat. K. Iustitiae rationem expone. A.
Iustitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem: in hac
divinitatis cultus et humanitatis iura et aequitas totius vitae conservatur. K.
Eius quoque partes pande. A. Partim illa est ex naturae iure,
partim ex consuetudinis usu. K. Quomodo ex naturae iure? A. Quia partes illius quaedam naturae vis
inserit, ut relegionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam,
veritatem. K. De his singulis lucidius aperi. A. Relegio est,
quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam ceremoniamque
affert: pietas, per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolis officium et
diligens tribuitur cultus: gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius
memoria et remunerandi voluntas continetur: vindicatio, per quam vis aut
iniuria et omnino omne quod offuturum est defendendo aut ulciscendo
propulsatur: observantia, per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu
quodam et honore dignantur: veritas, per quam ea quae sunt aut ante fuerunt aut
futura sunt dicuntur. K. Quomodo ex consuetudinis usu iustitia
servatur? A. Ex pacto, pari, iudicato et lege. K. Plus quaero et de his quoque. A. Pactum est, quod inter aliquos
convenit: par in omnes aequabile est: iudicatum, quod alicuius magni viri aut
aliquorum sententiis constitutum est: lex est omni populo scriptum ius, quid
cavere vel quid observare debeat.
|