K. Nunc fortitudinem cum suis partibus
ut depromas flagito. A. Fortitudo est magno animo periculorum et laborum
perpessio: eius partes sunt magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. K.
Harum rationes patefac. A. Magnificentia est rerum magnarum et
excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque
administratio: fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus
in se fiduciae certa cum spe conlocavit: patientia est honestatis aut
utilitatis causa rerum arduarum aut difficilium voluntaria ac diuturna
perpessio: perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua
permansio. K. Restat tibi de temperantia dicere, a qua orta est nobis de
virtutibus inquisitio, cuius proprietatem et partium illius audire expecto. A.
Temperantia est rationabilis in libidinem atque in alios non rectos impetus
animi firma et moderata dominatio: eius partes sunt continentia, clementia,
modestia. Continentia est, per quam omnis mala cupiditas magna consilii
gubernatione regitur et deprimitur: clementia est, per quam iniuriae et odia
miti animo retinentur: modestia est, per quam totius vitae modus seu animi seu
in corporis motibus ubique honesti cura servatur.
|