K. Honor eximius est coram hominibus
haec servanti et laus apud deum. Sed miror nos christianos, si illi philosophi
has virtutes ob illarum tantum dignitatem vel laudem vitae servaverunt, cur nos
ab his in multis devio errore declinamus, cum haec nunc in fide et caritate
observantibus aeternae gloriae ab ipsa veritate, Christo Iesu, praemia
pollicentur. A. Plus miserandi quam mirandi sumus, quia plurimi
ex nostris sunt, quos nec terror poenarum nec gloria praemiorum ad virtutum
dignitatem revocat. K. Agnosco et sine lacrimis non dico multos esse
tales, attamen rogo, ut quam breviter possis edisseras, quomodo hae excellentes
virtutes in nostra relegione christiana intellegendae atque observandae sint. A.
Nonne tibi videtur sapientia esse, qua Deus secundum modulum humanae mentis
intellegitur et timetur et futurum eius creditur iudicium? K. Intellego
et assentio nihil hac sapientia excellentius, et in Iob recolo scriptum: ecce
hominis sapientia pietas, et quid pietas, nisi dei cultus? qui Graece dicitur theosebeia.
A. Bene intellegis et vere, sed quid tibi iustitia videtur esse nisi
caritas Dei eiusque mandatorum observatio? K. Et hoc agnosco, nihil hac
iustitia iustius, immo nullam aliam esse nisi istam. A. Numquid non
fortitudinem esse cernis, qua hostis antiquus vincitur et adversa mundi
tolerantur? K. Cerno equidem nec aliquid hac victoria laudabilius
aestimo. A. An temperantia non est, quae libidinem refrenat, avaritiam
reprimit, omnes animi inpetus sedat et temperat? K. Est et vere est et
valde necessaria omni homini, sed adhuc quaero: ad quem finem harum observatio
virtutum spectat? A. Ut diligatur Deus et proximus, an
aliud aestimas? K. Nil equidem aliud, sed quam breve auditu est, tam
factu difficile et arduum. A. Quid facilius est quam amare species
pulchras, dulces sapores, sonos suaves, odores flagrantes, tactus iocundos,
honores et felicitates saeculi? Haecine amare facile est animae, quae velut
volatilis umbra recedunt, et Deum non amare, qui est aeterna pulchritudo,
aeterna dulcedo, aeterna suavitas, aeterna flagrantia, aeterna iocunditas,
perpetuus honor, indeficiens felicitas? maxime cum divinae scripturae nil aliud
nobiscum agant, nisi ut diligamus Deum et dominum nostrum ex toto corde et ex
tota anima et ex tota mente, et proximum nostrum tamquam nosmet ipsos. Nam
promissum habemus ab illo, qui fallere ignorat. Iugum, inquit, meum suave est et onus meum
leve. Laboriosior est enim huius mundi amor quam Christi; quod enim in illo
anima quaerit, non invenit, id est felicitatem et aeternitatem, quoniam haec
infima pulchritudo transit et recedit, vel amantem deserit vel ab amante
deseritur: teneat igitur anima ordinem suum. K. Quis est ordo animae? A.
Ut diligat quod superius est, id est Deum, et regat quod inferius est, id est corpus,
et socias animas dilectione nutriat et foveat; his enim sacrificiis purgata
atque exonerata anima ab hac laboriosa vita et aerumnosa revolabit ad quietem
et intrabit in gaudium domini sui. K. Magnum quendam virum et
vere beatum praedicas, o magister. A. Magnum te faciat Deus et vere
beatum, domine mi rex, et in hac virtutum quadriga, de qua paulo ante egimus,
ad caelestis regni arcem geminis dilectionis pennis saeculum hoc nequam
transvolare concedat. K. Fiat, fiat gratia divina donante. A.
Sermo iste noster, qui de volubili civilium quaestionum ingenio initium habuit,
hunc aeternae stabilitatis habeat finem, ne aliquis nos incassum tantum
disputandi itineris peregisse contendat. K. Quis est qui nos frustra
sermocinari audeat dicere, si aut honestarum est saeculi scrutator curiosus
artium aut excellentium scrutator virtutum? Nam me, ut fateor, ad has
inquisitiones scientiae amor adduxit, et tibi gratiam habeo quod inquisita non
negasti, ac ideo hanc tuarum responsionum benivolentiam probo et studiosis
profuturam esse arbitror, si modo macula livoris legentem non corrumpit.
|