DISPUTATIO DE RHETORICA ET DE
VIRTUTIBUS SAPIENTISSIMI REGIS KARLI ET ALBINI MAGISTRI
Qui rogo civiles cupiat cognoscere
mores,
Haec praecepta legat, quae liber iste tenet.
Scripserat haec inter curas
rex Karulus aulae
Albinusque simul: hic dedit, ille probat.
Unum opus amborum, dispar sed causa duorum:
Ille pater mundi, hic habitator inops.
Neu temnas modico lector pro corpore librum:
Corpore praemodico mel tibi portat apis.
KARLUS REX ET ALBINUS MAGISTER.
Quia te, venerande magister
Albine, Deus adduxit et reduxit, quaeso ut liceat mihi te de rhetoricae
rationis praeceptis parumper interrogare; nam te olim memini dixisse, totam
eius artis vim in civilibus versari quaestionibus. Sed ut optime nosti
propter occupationes regni et curas palatii in huiuscemodi quaestionibus
assidue nos versari solere, et ridiculum videtur eius artis nescisse praecepta,
cuius cotidie occupatione involvi necesse est. Verum ex quo mihi paucis tuis
responsionibus ianuas rhetoricae artis vel dialecticae subtilitatis claustra
partim aperuisti, valde mihi in eas rationes fecisti intentum, maxime quia me
in cellaria arithmeticae disciplinae pridie sagaciter induxisti vel astrologiae
splendore inluminasti. A. Deus te, domine mi rex Karle, omni sapientiae
lumine inluminavit et scientiae claritate ornavit, ut non solum magistrorum
ingenia prompte subsequi, sed etiam in multis velociter praecurrere possis, et
licet flammivomo tuae sapientiae lumini scintilla ingenioli mei nil addere
possit, tamen ne me aliqui inoboedientem notent, tuis promptulus respondeo
interrogationibus, et utinam tam sagaciter quam oboedienter.
|